In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

OPINIONES RICHARDI RUFI CORNUBIENSIS A CENSORE REPROBATAE Richardus Rufus Cornubiensis, O.F.M. prima vice legit Sententias Petri Lombardi Oxonii inter annos 1250-1252.1 Haec prima lectura in tres primos libros Sententiarum, accuratissime simul ac pulcherrime scripta, asservatur Oxonii, in cod. 62 Collegii Balliol. Post hanc primam lecturam, anno 1253, Richardus Parisios se contulit et ibi iterum legit Sententias, cursorie, iuxta Thomam Eccleston,2 sollemniter, iuxta Rogerum Baco.3 Haec tamen secunda lectura, praeterquam in libro Petri Lombardi, nititur in commentario S. Bonaventurae . Etenim Rufus hoc commentario, recenter exarato, et in suo genere (eo saltem tempore) óptimo, usus est in scholis suis. Eum quidem plerumque in formam breviorem redegit, numerum praesertim argumentorum pro et contra minuendo, sed eodem tempore etiam dubia sua circa solutiones Bonaventurae manifestavit et solutiones, quae magis sibi placuerunt, proposuit. Multas autem ex his opinionibus adducit ac si essent Opiniones aliorum.' Quaedam revera fuerunt opiniones ab alus propositae, sed aliae videntur esse ab ipsomet Richardo excogitatae. Ipse tamen non est conatus huiusmodi opiniones scholaribus suis imponere tamquam veras et indiscussas; immo saepe, postquam illas opiniones manifesto studio et amore recitavit, eos exhortatus est ad viam communem sequendam. Nihilominus quidam censor plus quam quinquaginta ex his opinionibus velut calumniosas, erróneas, periculosas vel absurdas notavit. Liber primus et secundus huius Abbreviationis criticae asservatur 1 Notifias de vita et operibus Richardi Rufi in unum collegit A. B. Emden, A Biographical Register of the University of Oxford to A. D. 1500, III (Oxford, I959)> 1604 s. Adde R. C. Dales, "The Influence of Grossateste's Hexaëmeron on the Sentences Commentaries of Richard Fishacre, O.P. and Richard Rufus of Cornwall, O.F.M.," Viator, 2 (1971), 270-300. 2 Thomas Eccleston, De Adventu Fratrum Minorum in Angham, coll. XI (ed. A. G. Little, Manchester, 1951, p. 51). 3 Rogerus Bacon, Compendium Studii Theologiae, cap. 4 (ed. H. Rashdall, Aberdoniae, 1911, p. 52). Opiniones Richardi Ruft a Censore Reprobatae137 in bibliotheca Vaticana, cod. Vat. lat. 12.993, ff. 1-320, liber vero tertius (qui desinit in vigésima distinctione) et quartus habetur Assisii , bibl. comm., cod. 176, ff. 1-223. Ambo tamen codices eadem manu scripti sunt et aliquando Assisii, in bibliotheca Sacri Conventus simul asservabantur. Aspice numerum foliorum, et statim videbis quam haec Abbreviatio longe sit a brevitate. Ambo haec opera, commentarium scilicet Oxoniensem et Abbreviationem , bonae memoriae F. Pelster iam dudum magistraliter descripsit et esse opera genuina Richardi Rufi Cornubiensis comprobavit .4 Eodem tempore quo Abbreviationem notam fecit, plures ex opinionibus a censore notatis tetigit, sed omnes, data occasione, simul et difïusius tractare in votis habuit. Istae enim opiniones, iudicio suo, multum conferunt ad problemata illius aetatis cognoscenda, et simul révélant proprium et singulare ingenium Richardi Run.5 Propositum tamen suum clarus acutor, anno 1956 vita functus, perficere non potuit . Qua de causa opportunum visum est nobis opiniones et sententias Rufi, vel a Rufo velut Opiniones aliorum' recitatas, quas censor reprehensibiles iudicavit, cum brevi introductione hic evulgare. Erat enim Richardus vir subtilis ingenii et magnae eruditionis, qui dialecticae et philosophiae Aristotelis non solum diligenter studuit , sed disciplinas philosophicas ut Magister Artium tum Parisiis tum Oxonii per multos annos Iaudabiliter professus est.6 Eius famae 4 F. Pelster, "Der älteste Sentenzenkommentar aus der Oxforder Schule: Ein Beitrag zur Geschichte des theologischen Lehrbetriebes an der Oxforder Universität," Scholastik, 1 (1926), 50-80; "Die älteste Abkürzung und Kritik von Sentenzenkommentar des hl. Bonaventura: Ein Werk des Rieh. Rufus de Cornubia (Paris 1253-55)," Gregorianum, 17 (1936), 195-223. 5 F. Pelster, "Richardus Rufus Anglicus O.F.M. (c. 1250), ein Vorläufer des Duns Scotus in der Lehre von Wirkung der priestlichen Lossprechung," Scholastik, 25 (1950), 550: "Diese Zensuren, deren Gesamtheit ich bei anderer Gelegenheit zu behandeln gedenke, gewahren einen Einblick in den Stand mancher Fragen jener Zeit, und vor allem lassen sie die Eigenheit, ja Eigenwilligkeit Richards deutlich erkennen." 8 Cf. G. GaI, "Commentarius in Metaphysicam Aristotelis (cod. Vat. lat. 4538): Föns Doctrinae Richardi Rufi," Archivum Franciscanum Historicum, 43 (1950), 209-42. Ratio cur tune non credidimus hunc commentarium posse Richardo Rufo attribui, erat quia ipse eum frequenter citât et exscribit, sed semper ut opus alicuius philosophi saecularis. Nunc tamen non excludimus...

pdf

Share