In lieu of an abstract, here is a brief excerpt of the content:

GUALTERI DE CHATTON ET GUILLELMI DE OCKHAM CONTROVERSIA DE NATURA CONCEPTUS UNIVERSALIS Conceptus, utpote elementum primarium iudiciorum et syllogismorum , fundamentum universae philosophiae constituit. Proinde opinio quam quivis de eius natura tenet totum systema philosophicum eiusdem auctoris non modicum afficit immo quandoque velut in núcleo includit. Hoc imprimis verum est de auctoribus qui prima medietate saeculi decimi quarti floruerunt, ut de Guillelmo de Ockham et de eius sequacibus. Nostra in hoc articulo intentio est eam controversiam breviter illustrare quae de natura conceptus universalis exorta est inter Venerabilem Inceptorem et Gualterum de Chatton1: ambo franciscani, ambo anglici, ambo Universitatis Oxoniensis alumni primo, deinde lectores, qui aliquo saltern tempore in eodem conventu Oxoniensi simul commorabantur . Ipsi quidem Duns Scotum in scholis non audierunt, magistros tamen taies habuerunt qui discipuli fuerant Doctoris Subtilis, cuius auctoritas in scholis Fratrum Minorum cum in Anglia turn in Gallia eo tempore iam praevalere coepit. Gualterus huic auctoritati, ut plurimum , libenter se submittit, Guillelmus econtra eidem, ut plurimum, recalcitrat; et quoties Guillelmus opiniones Scoti impugnat fera toties Gualterus easdem défendit. Problema quod nostra hic interest, quodque inter hos duos auctores in controversia versatur, non est utrum universale quocunque modo extra animam exsistat vel in rerum natura fundamentum habeat, sed 1 Circa hune auctorem videsis A. B. Emden, A Biographical Register of the University of Oxford to A. D. 1500, I, Oxford 1957, 395s.; J. O'Callaghan , "The Second Question of the Prologue to Walter Catton's Commentary on the Sentences. On Intuitive and Abstractive Knowledge," Nine Medieval Thinkers, Pontifical Institute of Mediaeval Studies, Studies and Texts, I, Toronto 1955, 233—-269; C. K. Brampton, "Gauthier de Chatton et la provenance des Mss. Lat. Paris Bibl. Nat. 15886 et 15887," Etudes Franciscaines, XIV (1964), 200—205; J. Murdoch and E. Synan, "Two Questions on the Continuum: Walter Chatton( ?) O.F.M. and Adam Wodeham , O.F.M.," Franciscan Studies, XXVI (1966), 212—-288; Guillelmi de Ockham, Opera Theologica, I (continens Prologum et dist. 1 Ordinationis, ed. G. GaI et. S. Brown, St. Bonaventure, N. Y. 1967), 26*—-31*. 192GEDEON GAL O. F. M. agitur potius de natura seu realitate conceptus universalis in ipsa anima : quid scilicet sit conceptus communis seu universalis et quaenam realitas vel modus essendi ei conveniat. Quantum ad primum aspectum universalium spectat, Venerabilis Inceptor constanter firmiterque unam propugnat opinionem: nihil nisi singularia in rerum natura exsistunt. De natura tarnen conceptus communis seu universalis ut est in ipsa anima non semper eandem tenet opinionem: initio quidem uni favet, deinde duas ut aeque probabiles proponit, et tandem alteri ex his adhaeret. i. Opinio cui Venerabilis Inceptor initio favet Opinio Guillelmi de hac re iam semel atque iterum illustrata et discussa est a bonae memoriae Philotheo Boehner,2 qua de causa non intendimus earn iterum exponere, iuvat nihilominus paucis delineare earn quaestionem contra quam Gualterus de Chatton in textu infra edendo arguit. Ockham in sua Ordinatione, I, d. 2, q. 8 A—P8 de natura seu quidditate conceptus universalis in anima primo quatuor opiniones recenset. Iuxta primam universale est conceptus mentis qui in rei veritate nihil aliud est nisi ipsa intellectio, et iuxta hoc universale est 'intellectio confusa' rei. Dicitur autem 'confusa' eo quod confuse seu indeterminate supponit pro suis singularibus. Secunda tenet universale esse spedem aliquam, quae licet in essendo singularis sit, dicitur tarnen universale quia universauter omnia singularia respicit. Tertia asserit universale esse aliquam veram rem quae actum intelligendi sequitur et est similitudo rei, aequaliter seu universaliter omnia singularia respiciens. Secundum quart am 'nihil est universale ex natura rei sed tantum ex institutione , eo modo quo vox est universalis'. Nulla ex his quatuor opinionibus — eo saltern tempore — favorem ante Guillelmum invenit, etiamsi tres priores non consideret omnino improbabiles nec evidenter falsas. Itaque quintam, ut magis probabilem proponit. Iuxta hanc opinionem universale "non est aliquid reale 2 Ph. Boehner, "Text Tradition of Ockham's Ordinatio," The New Scholasticism, XVI (1942), 203—241; "The Realistic Conceptualism of William Ockham," Traditio, IV (1946), 307—335; eadem, textibus editis omissis, in Collected Articles on Ockham (ed. E. Buytaert, St. Bonaventure, N. Y. 1958, 110—127, 156—174); History of Franciscan Philosophy (arte mimeographica), HI, 24—29. 8 Editio critica Ordinationis, I, dd. 2—-3 paratur, curantibus S. Brown et G...

pdf

Share