Dactylepitriti an Metra Choriambo-Ionica?

Classical Quarterly 28 (3-4):145-155 (1934)
  Copy   BIBTEX

Abstract

Quomodo versus lyrici legendi sint, plerumque inter metricos constat, licet de origine singulorum versuum vel colorum dubia moveantur; at ne illud quidem confirmari potest in genere illo peculiari, quo multae strophae Pindari et Bacchylidis et nonnullae poétarum scenicorum compositae sunt. Quod in talibus versibus maxime conspicuum est, hoc est, quod metra τоû σоυ et διπλασíоυ γéνоυς; in eis coniunguntur vel coniungi videntur, ita, ut ambitus utriusque partis aut par aut non multum maior minorve sit. lam antiqui metrici parum compertum habebant, qua ratione eiusmodi versus explicarent. Cum maior pars ceterorum versuum lyricorum etiam post Alexandri aetatem in usu essent et doctrina grammaticorum hanc quoque materiam complecteretur, pauca versuum illorum vestigia remanebant, postquam chori lyrici et dramatici conticuerunt. Habemus quidem Meliambos Cercidae eodem genere carmina pangere conati, quo clarissimi illi veteres, sed eos perlegentes statim sentimus artem intermortuam non ab isto Megalopolitano nova vita donatam esse; nihil enim frigidius cogitari potest, quam si quis oda pindarica recitata ad Cercidae versus se convertat eosque alta voce pronuntiare conetur. Metrici graeci et romani praeter paucos versus eosque singillatim genus nostrum non tractant nee quisquam ex eorum numero de genere toto disseruit. Horatium et suamet ipsum arte prae ceteris excellentem et doctrina metrica haud mediocriter imbutum non aliter ac nos huius aevi philologos nescire, quomodo carmina pindarica ab ipso poeta componerentur, ex Oda notissima patet, in qua Pindarum quisquis studet aemulari frustra in re desperata desudare perhibetur. Ad universam lyricorum graecorum artem pertinent, quae a Cicerone in Oratore affirmantur, qui tamen clausulis orationis numerosae operam dans rem metricam non neglexit: sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videatur oratio, maximeque id in optima quoque eorum poëtarum, qui λυρικоí a graecis nominantur, quos, cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. Causam hanc vel maximam esse puto in nullo alio carmina pangendi genere musicam, saltationem, metrum tam arte cohaesisse; cum poësis non iam pars habebatur υθμιξου, quod φθγγοδ, σχμα, συλλαβ definiebant, ut Aristoxeni terminis utar, via stabilita ambitum singulorum versuum ac colorum statuere conarentur et indoloem pedum metricorum conicendo indicarent.

Links

PhilArchive



    Upload a copy of this work     Papers currently archived: 92,369

External links

Setup an account with your affiliations in order to access resources via your University's proxy server

Through your library

Similar books and articles

Dactylepitriti an Metra Choriambo-Ionica?W. J. W. Koster - 1934 - Classical Quarterly 28 (3-4):145-.
Cicero and 'Crurifragium'.S. J. Harrison - 1983 - Classical Quarterly 33 (02):453-.
El "Ars poetica" de Horacio como poema didáctico.Manfred Fuhrmann - 1998 - Anuario Filosófico 31 (61):455-472.
Not at Home: Nasica's Witticism and Other Stories.Stephanie West - 1992 - Classical Quarterly 42 (01):287-.
Not at Home: Nasica's Witticism and Other Stories.Stephanie West - 1992 - Classical Quarterly 42 (1):287-288.
Ad Varronem.J. Wageningen - 1917 - Classical Quarterly 11 (03):140-.
Ad Varronem.J. Wageningen - 1917 - Classical Quarterly 11 (3):140-140.

Analytics

Added to PP
2017-02-20

Downloads
1 (#1,905,322)

6 months
1 (#1,478,500)

Historical graph of downloads

Sorry, there are not enough data points to plot this chart.
How can I increase my downloads?

Author's Profile

Citations of this work

No citations found.

Add more citations

References found in this work

No references found.

Add more references